Charter Document - 08060005

Charter Document - 08060005


Charter Number: 08060005
Cartulary Title: Annales de Theokesberia [Tewkesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1263
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Cleopatra A VII (f68r,p145)

Charter:

Nos vero partibus propter hoc convocatis Ambianis dicto rege personaliter et quibusdam de baronibus per se et aliis per procuratores comparentibus coram nobis auditis hinc inde propositis et etiam dissentionibus ac rationibus partium plenius intellectis attendentes quod [per] provisiones et ordinationes et statuta et obligationes Oxonie et per ea qua ex eis et occasione eorum subsecuta sunt juri et honori regio plurimum fuisse detractum regni turbationem ecclesiarum depressionem et depredationem et aliis personis ipsius regni ecclesiasticis et secularibus indigenis et alienigenis gravissima dispendia provenisse et quod verisimiliter tenebatur ne graviora contingerent in futurum communicato bonorum et magnatum consilio in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen predictas provisiones ordinationes et obligationes omnes quocumque nomine censeantur et quicquid ex eis vel occasione eorum subsecutum est per dictum nostrum seu ordinationem nostram cassamus et irritamus maxime cum appareat summum Pontificem eas per suas literas cassas et irritas nuntiasse ordinantes quod tam dominus rex quam barones et alii quicumque presenti compromisso consenserint et de predictis observandis se quoquomodo astrinxerunt se de eisdem quietare et sint penitus absoluti Adicimus etiam quod ex vi seu viribus predictarum provisionum seu obligationum seu ordinationum vel alicujus super hoc concesse potestatis a rege nullus nova statuta faciat nec jam facta teneat vel observet nec propter non observationem predictorum debeat aliquis alterius capitalis vel alter inimicus haberi vel ponam aliquam propter hoc sustinere Decrevimus etiam quod omnes litere super premissis provisionibus et eorum occasione confecte irrite sint et inanes Et ordinamus quod ipsi regi Anglie restituantur ablata a baronibus et reddantur Item dicimus et ordinamus quod castra cuicumque fuerint tradita custodienda ad securitatem sive occasione dictorum et adhuc detenta libere a dictis baronibus eidem regi reddantur tenenda ab eodem rege sicut ea tenebat ante tempus predictarum provisionum Item dicimus et ordinamus quod libere liceat dicto regi capitalem justiciarium cancellarium thesaurarium consiliarios justiciarios minores vicecomites et quoscumque alios officiales ac ministralis regni ac domus sue preficere instituere destituere et amovere pro sua libito voluntatis sicut faciebat et facere poterat ante tempus provisionum predictarum Item retractamus et cassamus illud statutum factum quod regnum Anglie de cetero per alienigenas non gubernetur necnon ut exirent alienigena nec reversuri exceptis illis quorum moram fideles regni communiter acceptant Ordinamus per dictum nostrum quod liceat alienigenis morari in dicto regno secure et quod rex possit alienigenas et indigenas vocare ad consilium suum quos sibi viderit utiles et fideles sicut facere poterat ante tempus predictum Item dicimus et ordinamus quod dictus rex plenam potestatem et liberum regimen habeat in suo regno et ejus pertinentiis et sit in eodem et in ejus plenaria potestate in omnibus et per omnia sicut fuit ante tempus predictum Nolumus autem nec intendimus per presentem ordinationem derogare in aliquo regiis privilegiis chartis libertatibus statutis laudabilibus consuetudinibus regni Anglie qua erant ante tempus provisionum ipsarum Ordinamus etiam quod idem rex baronibus predictis indulgeat et remittat omnem raucorum quem habet versus eos occasione premissarum Et similiter barones eidem Et quod unus alterum occasione premissarum de quibus in nos extitit commissum per se vel per alium de cetero non gravet in aliquo vel offendat