Charter Document - 08060004

Charter Document - 08060004


Charter Number: 08060004
Cartulary Title: Annales de Theokesberia [Tewkesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Request
Date: 1258
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Cleopatra A VII (f65r,p139)

Charter:

Sanctissimo patri ac domino [Alexandro] divina providentia universalis ecclesie summo pontifici communitas communitatum procerum et magnatum aliorumque regni Anglie cum subjectione debita pedum oscula beatorum Nuper vestra sanctitas tam per literas quam per venerabilem virum magistrum Herlotum subdiaconum et notarium vestrum nos simpliciter monuit et induxit ut et dominum nostrum illustrem regem Anglie in prosecutione regni Secilia juvaremus sibi commune subsidium super hoc faciendo Licet autem idem dominus rex absque nostro consilio et consensu quinimmo nobis reclamantibus [et] invitis hujusmodi negotium assumpsisset quod sibi impossibile propter difficultatem conditionum et alia queque statum nostrum respiciebant penitus credebamus ob reverentiam tamen Apostolice sedis et vestram eidem domino regi duximus respondendum quod si de procerum et magnatum suorum consilio regnum suum multipliciter deformatum vellet in melius reformare et vos conditiones vestras in privilegio vestro contentas vires ipsius regis excedentes omnino ad hoc mitigare velitis quod juxta mitigationem et reformationem hujusmodi optatus eventus negotii spera[re]tur opem preberemus et operam efficacem ut rex negotium quod sine nobis assumpserat per vestrum auxilium possit producere ad effectum Ceterum dominus rex prefatus attendens importabile pondus negotii memorati et statum regni sui imbecillem voluit et expresse concessit ut de procerum et magnatum suorum consilio sine quibus suum gubernare non poterit nec negotium prosequi memoratum dicta reformatio proveniret videlicet hoc modo ut duodecim ex parte sua electi et alii totidem ex parte communitatis nominatim disponerent statuerent ac etiam ordinarent super melioratione et reformatione regni Anglie et ipsum regnum contingentibus prout eis melius expedire videretur promittens tam ipse quam dominus Edwardus primogenitus suus ac firmantes propriis juramentis quod per predictos viginti et quatuor vel majorem partem eorum ordinatum existeret inviolabiliter observare facturi et procuraturi securitatem omnino quam ipsi viginti et quatuor vel major pars eorum super hoc providebunt fieri Verumtamen cum inter duodecim electos ex rege electus Wyntonie et fratres sui nominati fuissent idem electus quasi salutis sue immemor et invigilans turbationi regni et dispendiis potius quam reformationi regem ipsum sollicitavit et toto posse induxit eidem immensam promittens pecuniam etiam usque ad exinanitionem proprios substantie et facultatis ecclesie Wyntonie ut spreto juramento proprio a provisionibus hujusmodi resiliret in regni sui grave dispendium et irreparabile detrimentum Cumque per hanc viam intentionis sue desiderium explere non poterit ad alios se convertens dominum Edwardum et quosdam alios de nobilioribus totius regni animavit et quantum in se fuit stimulavit ad subversionem totius negotii quasi in necem totius regni et lapsum irreparabilem conjurasset ut de illo vere potest dici Iste est vir qui turbavit terram et concussit regnum Nam cum reformationi qui ad hoc nominati fuerant studio vigilanti intenderant predicti electus et fratres sui nunc per subterfugia nunc per alias cavillationes varias eventum reformationis hujusmodi retardabant sed mentita est sibi iniquitas quia quanto plus tenebantur negotium impedire tanto frequentius et constantius [alii] zelo rei publica inflammati instanti vigilatione et propensiori cautela [illud] promovere studebant attendentes quod firma coherentia fidelis esse non potest ubi non est tenax unio voluntatum et ipsorum conglutinatio animorum Sed quid ultra Predictorum electi et fratrum suorum tam graves erant excessus et grandes quod jam clamor pauperum ad celum ascenderat contra ipsos Ipsorum enim ministri et officiales qui potius satellites et predones depredabantur pauperes insidiabantur simplicibus fovebant impios opprimebant innocentes exultabant in rebus pessimis letabantur cum male fecissent peccata populi comedentes luxuriabantur in lacrymis viduarum in nuditatem pupillorum gaudentes in oppressionibus subditorum et in tantum ipsorum effrenata cupido invaserat quod nec sub ipsis minores vivere poterant nec cum ipsis conversari pares nec super ipsos impares majores Nos igitur attendentes quod res publica corpus quoddam [est] quod divini muneris beneficio vegetatur et summe equitatis nutu agitur et regitur quodam moderamine rationis nec expedit quod in uno corpore dissonantia sit membrorum dictos electum et fratres tanquam turbatores quietis et tranquillitatis regni totius post multas instantias et frequentes monitiones vocavimus et vocari per regem fecimus ut in judicio sisterent suis querentibus responsuri juxta consuetudines et regni leges Ita quod duo ex ipsis quos mallet regnum exirent reliquis duobus remanentibus qui pro se et aliis responderent aut si sibi magis expediens videretur omnes regnum exirent Qui suis culpis exigentibus subire judicium formidantes maluerunt exire quam rigorem judicii expectare Sed hec adhuc nobis et regno super hoc contrarium existeret si electus cui totius turbationis materiam merito imputamus rediret in Angliam subito cujus presentia posset interdicere quicquid nostra sollicitudo multis vigiliis et infinitis laboribus studuit ordinare Unde fixum est propositum omnium et accensum desiderium singulorum quod ille actor schismatis homo dissensionis et scandali inter nos deinceps nullatenus conversetur Quia igitur prefatus electus et fratres ejus regem et dominum Edwardum infatua verrant adeo quod non solum insolentie remanebant penitus impunite sed quod pejus est et verecundius dicere terribileque audire si quis contra ipsos vel eorum alterum differret in judicium questionem rex qui delinquentem punire et delictum corrigere tenebatur ipsos in suis facinoribus nutriens contra conquerentem mirabiliter turbatur et cui debebant [judices] subvenire illum opprimebant immunitates e et libertates ecclesiarum damnabiliter violando clericos vulnerando homines incarcerando in prejudicium corone cui soli competit hujusmodi incarceratio laxatis habenis nequitie debacchando per regnum pro sua libito voluntatis Unde si quod absit electus rediret in Angliam pejora prioribus formidamus Sanctitati igitur vestre cum affectione qua possumus supplicamus quatinus sicut unitatem et pacem regni Anglie quod semper vobis extitit devotum et existet diligitis sepe dictum electum ab administratione Wintoniensis ecclesie que ex munificentia sedis Apostolica sibi concessa fuerit amoveatis omnino tum magis quod istud fiat sine scandalo et vestre plenitudine potestatis quam [quod] Deus et homo evertat occasione ipsius pejora contingant et nos vestri devotissimi aliud facere compellamur Scituri vero quod si dominus rex et regni majores hoc vellent communitas tamen ipsius ingressum in Angliam nullatenus sustinerent Potius enim desevire[n]t in ipsum quam ipsius intolerabilem sevitiam expectarent Quinimmo omnibus regni[colis] onerosum et toti regno dispendiosum existe[re]t [si] proventus de quibus [regnum] infestare disposuit reciperet quod et omnes qui qualitatem viderant negotii asseruerunt Et certe clementissime Pater et domine hoc satis credimus sine scandalo faciendum cum non sit in episcopum consecratus et tantum ministratio sibi est concessa Super his autem et aliis que nuntii nostri et latores presentium sanctitati vestre exponent fidem indubitatam adhibere velitis petitiones nostras quas per ipsos vobis offerimus si placet exauditionis gratia admittentes Nos Ricardus de Clare comes Gloucestrie Symon de Monteforti comes Leycestrie Rogerus Bigod marescallus Anglie H[umfridus] de Boun comes Herfordie [Willelmus] de Fortibus comes [Albemarlie] J[ohannes] de Plesis comes de Warewik P[etrus] de Saubaudia H[ugo] Bigod justiciarius Anglie J[ohannes] filius Gaufridi J[acobus] de Audele P[etrus] de Monteford presentibus literis sigilla nostra apposuimus in testimonium predictorum Conservet incolumitatem vestram Altissimus per tempora longiora