Charter Document - 08040529
| Charter Number: | 08040529 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1166 - 1178 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Bertrannus de Verdun omnibus hominibus suis atque amicis salutem Sciatis quod ego concessi et hac presenti carta mea confirmaui Waltero Brittoni totam terram in integrum de Wlfemescote que fuit Ailwin de Suham cum omnibus pertinenciis suis in villa et in campo et cum omnibus libertatibus et cum donacione ecclesie ei et heredibus suis tenendam de me et de heredibus meis in feudo et hereditate libere et quiete ab omni seruicio ad me uel ad heredes meos pertinente pro seruicio quarte partis feudi unius militis eodem scilicet seruicio quo Henricus de Ardena de quo predictam terram teneo predicto Waltero concessit et ei carta sua confirmauit Hiis testibus Ricardo de Humetis regis conestabulario Gerold de Normanuill Roberto de Bruiecurt Roberto de Auuilers Radulfo de Mieud Willelmo de Curli Ruelent de Verdun Nicholao regis capellano Galfrido capellano Roberto clerico de Porcestre et multis aliis
