Charter Document - 08040519
| Charter Number: | 08040519 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1175 - 1190 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Johannes constabularius Cestrie concessi et hac carta mea confirmaui deo et beate Marie et conuentui monialium de Wattun que sunt de ordine de Sempingham et fratribus earum clericis et laicis concessu et assensu heredum meorum ut habeant et teneant libere et quiete ab omni seculari seruitio in puram et perpetuam elemosinam omnia tenementa que possident in Wattun et in Hildertorp de dono Eustachii filii Johannis aui mei et uxoris illius Agnetis auie mee que ad feudum meum pertinent secundum quod carte donatorum suorum testantur Concessi etiam et hac presenti carta mea confirmaui quod rata sint escambie quas fecit prenominatus Eustachius de constabulatu Cestrie Ricardo de Bald videlicet terram de Lodigtun quam idem Ricardus accepit in escambias ab auo meo Eustachio pro medietate uille de Wattun quam medietatem uille de Wattun acceptam ut predictum est in escambias idem Eustachius auus meus dedit prefato conuentui cum alia eiusdem uille medietate quam habuit de acquestu suo Hanc uero confirmationem feci predicto conuentui pro salute mea et pro animabus patris mei et matris mee et omnium predecessorum meorum ut mihi et illis inperpetuum prosit His testibus Anselmo capellano fratre Radulfo de Flith fratre Johanne filio Willelmi fratre Edwardo fratre Henrico de Henford Rogero constabulario Cestrie Ricardo et Galfrido fratribus ipsius Rogeri Roberto filio Eudonis Thome persona de Kyrkebi Galfrido de Vttun Roberto capellano et Simone de Chiksand Roberto Mustail
