Charter Document - 08040518
| Charter Number: | 08040518 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1194 - 1211 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Rogerus de Lasci constabularius Cestrie salutem Sciatis me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie et conuentui sanctimonialium de Wattona que sunt de ordine de Sempingham et fratribus eorum clericis et laicis in puram et perpetuam elemosinam omnia tenementa que possidunt in Wattun et in Hildredthorp de dono Eustachii filii Johannis aui patris mei et uxoris illius Agnetis que ad feodum meum pertinent Concessi etiam et hac presenti carta mea confirmaui quod rata sint excambie quas fecit prenominatus Eustachius de constabulatu Cestrie Ricardo le Bauld et heredibus suis uidelicet de terra de Lodingtun quam idem Ricardus accepit in excambias a predicto Eustachio auo patris mei pro medietate uille de Wattun quam medietatem dedit prefatus Eustachius conuentui de Watt cum alia medietate eiusdem uille in puram et perpetuam elemosinam sicut carte prefati Eustachii et uxoris eius Agnetis et Johannis patris mei testantur Hanc uero concessionem et confirmationem feci predicto conuentui pro salute mea et heredum meorum et pro animabus patris mei et matris mee et omnium predecessorum meorum ut mihi et illis prosit in perpetuum His testibus magistro Rogero ordinis de Sempingham Albino et Rogero capellanis suis magistro Jacobo hospitalis sancti Nicholai Ricardo decano de Marnham Eustachio fratre domini Roberto Walensi Willelmo de Lunguilers Adam de Duttun Gilleberto de Lasci Alano de Boidele Henrico de Eland Willelmo filio Euerardi Gaufrido pincerna Roberto de Luuethorp Reimundo clerico Roberto clerico de Pontefracto
