Charter Document - 08040510

Charter Document - 08040510


Charter Number: 08040510
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1161 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus comes Warewic omnibus baronibus et fidelibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis me concessisse et hac presenti carta confirmasse illam donationem quam Willelmus Giffard dedit et carta sua confirmauit deo et ecclesie sancte Marie de Bordesleia scilicet totam terram de Suhangra cum pertinentiis suis in perpetuam elemosinam que est pro dimidia hida de manerio de Brailes et unam hidam terre in Occesull cum pertinenciis suis que fuit Roberti filii Gregorii libere et quiete in perpetuum ab omni exactione et seruicio seculari sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari potest Hoc autem facio pro anima Rogeri comitis patris mei et antecessorum meorum et pro salute mea et Gundr matris mee et heredum et amicorum meorum Quare uolo et firmiter precipio quod predicta ecclesia bene et in pace et libere et quiete et integre et honorifice hanc donationem in elemosinam iure perpetuo possideat Testibus Ricardo episcopo Cestrie Rogero archidiacono Slobesberie magistro Hamone magistro Boso Gundradus comitissa matre mea Gaufrido camerario Willelmo Giffard Hugone de Ardena Roberto Murdac et Thome fratre eius Roberto filio Odonis Johanne de Kintun Waltero filio Girardi Willelmo de Cirecestr