Charter Document - 08040509
| Charter Number: | 08040509 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1156 - 1166 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen Notum sit uniuersis filiis sancte matris ecclesie tam presentibus quam futuris quod ego Walterius Cumin pro salute mea et sponse mee et filiorum meorum et amicorum meorum et pro anima Willelmi Cumin auunculi mei et patris mei et matris mee et antecessorum meorum dedi et concessi in perpetuam elemosinam et sigilli mei impressione confirmaui deo et ecclesie sancte Marie de Bordesleia et monachis ibidem deo seruientibus quandam meam terram que est iuxta chiminum quod uadit de Stintenesfeld apud Edrichest et adheret terre Walteri de Bristue que fuit Roberti camerarii liberam et quietam ab omni seruicio et consuetudine seculari Testibus Jordano capellano Wirec Willelmo Cumin Roberto clerico de Stintesfeld Ricardo de Hibestoc Roberto de Sancto Claro Willelmo Trussel et Osberto fratre suo Rodberto Blundo Willelmo de Sumertun Gileberto de Edrichet Ricardo fratre suo Roberto filio Roberti clerici Lefwinus de la Wald Roberto fratre eius
