Charter Document - 08040507

Charter Document - 08040507


Charter Number: 08040507
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Willelmus Gifard salutem Sciatis me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse illam donationem quam Willelmus Gifard auunculus meus dedit et carta sua confirmauit deo et ecclesie sancte Marie de Bordesl scilicet totam terram de Suhangre cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete ab omni exactione et seruitio seculari sicut aliqua elemosina liberius et quietius teneri potest Hoc autem facio pro anima eiusdem Willelmi auunculi mei et antecessorum suorum et meorum et pro salute mea et heredum et amicorum meorum Quare uolo et benigne concedo quod predicta ecclesia bene et in pace libere et quiete et integre et honorifice hanc donationem in elemosinam iure perpetuo possideat Testibus Willelmo Cumin clerico de Snitenesfeld Willelmo decano Rogero de Cherlecot Willelmo clerico comitis Willelmo Cumin domino de Snitenesfeld et Roberto fratre eius Girardo Gifard fratre meo