Charter Document - 08040501
| Charter Number: | 08040501 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1200 - 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte ecclesie filiis hoc scriptum legentibus uel legi audientibus Robertus de Chetwde et Sibille uxor eius salutem Uniuersitati uestre notum fieri uolumus quod ego Rodbertus de Chetwde et Sibilla uxor mea concessimus et hac presenti carta confirmauimus deo et sancte Marie et monachis de Cumba donationem illam quam Ricardus de Freuill frater predicte coniugis mee Sibille illis donauit molendinum uidelicet de Mereston cum crofto et prato et cum omnibus aliis rebus ad illud molendinum jure pertinentibus libere et quiete et sine omnimoda querela in perpetuum possidendum sicut carta predicti Ricardi de Freuilla testatur Et ut hoc a nobis et heredibus nostris inuiolabiliter conseruetur ego Rodbertus de Chetwd ex consensu et uoluntate prefate coniugis mee pro dei amore et salute animarum nostrarum et heredum et omnium parentum nostrorum sigilli mei appensione presentem cartam confirmaui His testibus magistro Waltero de Domnomartino Waltero le Bret Roberto de Cotes Johanne fratre eius Ricardo Pethe Philippo de Bellomonte Willelmo Giffard Adam filio Arnulfi Alexandro del Chetnei Simone de Brundon Willelmo de Dammartin et multis aliis
