Charter Document - 08040470
| Charter Number: | 08040470 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Protection, Mandate, Notification |
| Date: | 1233 - 1237 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Paganus de Chauorciis balliuis et seruientibus suis salutem Noueritis quod nos in nostram suscepimus protectionem dilectos fratres nostros priorem et canonicos de Motesfunt unde uobis mandamus atque precipimus quatinus ipsos et res eorum manu teneatis protegatis et defendatis nullum eis grauamen uel molestiam in aliquo inferentes uel inferri pro posse uestra permittentes volumus enim eos manu tenere et promouere in negotiis suis pro animabus dilectorum nostrorum domini Willelmi Briwerre fundatoris eorum et domini Willelmi de Feritate patris uxoris nostre Et in huius rei testimonium has litteras nostras patentes eis fieri fecimus Valete
