Charter Document - 08040464
| Charter Number: | 08040464 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1191 - 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eboracensi archiepiscopo et toti capitulo sancti Petri et omnibus sancte matris ecclesie filiis Willelmus filius Willelmi salutem Sciatis me concessisse et confirmasse deo et monachis sancte Marie de Bellaland in perpetuam elemosinam liberam solutam et quietam ab omni terreno seruicio minariam ferri ad unam fauercam per totam terrarum de Emmelau ubicumque eam inuenerint siue in bosco siue in prato siue in terra arabili excepto parco quando clausum fuerit Quando uero minam perfoderent implebunt iterum fossas Ad carbones autem concedo eis omne mortuum nemus iacens uel stans per totam terruram predicte uille quod est sine fructu et foliis excepto parco meo quando clausum fuerit et parcum non claudetur ultra metas constitutas in tempore Henrici regis et patris mei Concedo etiam eis uias oportunas ad minariam et carbones trahendos et eis libere utentur Do quoque eis unum toftum sicuti fossatum circuit erga ductum Concedo etiam eis ad edificia sua et ad opera que ad eundem locum pertinent omne genus lignorum excepta uiua quercu Habebunt quoque communem pasturam ubicumque aueria hominum meorum pascunt duobus scilicet equis et quatuor bobus et quinque uaccis cum uno tauro et uitulis earum et xxx capris cum capreolis earum et tribus hircis Post finem uero anni semper auferentur uituli et capreoli Si autem capras habere maluerint pro quinque uaccis habebunt x capras Nemo uero intrabit nec recipietur infra predictam terrarum ad ferrum faciendum sine consensu monachorum Pro hac tota donatione quam eis confirmo libere solute et quiete in perpetuam elemosinam tenendam de me et heredibus meis dabunt mihi et heredibus meis annuatim in recognitionem tres solidos Et ego et heredes mei predicta omnia prefatis monachis warantizabimus contra omnes homines et firmam pacem eis tenebimus sicut in carta patris mei continetur Hiis testibus Willelmo de Albeneio Albreda de Lisurs Mathilde de Alben Rogero capellano de Sprotteburc Rogero filio Willelmi de Barneburc Roberto fratre eius Jurdano de Mar Ricardo de Wambewell Hugone de Schacebi Radulfo de Daiwic Hugone de Bilham Waltero de Loenes
