Charter Document - 08040461

Charter Document - 08040461


Charter Number: 08040461
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Promise
Date: 1211 - 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Malebisse omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Sciatis me quietum clamasse de me et de heredibus meis in perpetuum religionis intuitu et pro animabus omnium antecessorum meorum deo et ecclesie beate Marie de Nouo burgo et canonicis ibidem deo seruientibus totum clamium quod habui et ius quod clamaui me habere in cella eorundem canonicorum et pertinenciis eius que appellatur Hod Et hanc quietam clamantiam feci ego Ricardus Malebisse pro me et pro heredibus meis Ut autem hec eadem quieta clamancia rata permaneat eam presenti carta mea confirmaui Hiis testibus domino Gwarino abbate Rieuall domino Laurentio priore de Giseburn Roberto camerario Drogone de Harum Alano Malecac Rogero de Sturs Galfrido de Toringni Roberto Fossard Gaufrido Fossard Thome de Lasceles Willelmo de Busci Willelmo Darel Willelmo Britone Gileberto de Mainil Stephano de Mainil Rogero Caluo Gaufrido de Ampelford