Charter Document - 08040454

Charter Document - 08040454


Charter Number: 08040454
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1294
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos litere presentes peruenerint Johannes Marmyon dominus de Wyntringham salutem in domino Noueritis me manumisisse Henricum filium Alexandri Lucas quondam natiuum meum cum tota sequela sua et omnibus catallis suis et eisdem omnimodis liberam condicionem concessisse Quare volo et concedo et quietum clamo in perpetuum pro me et heredibus meis quod predictus Henricus et eius sequela quieti sint ab omnibus exaccionibus et de mandis que occasione alicuius seruitutis uel natiuitatis habere potero uel poterimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Roberto Marmyon rectore ecclesie de Wyntringham domino Roberto de Burton rectore ecclesie de Wath Gilberto Basset Johanne de Wyntringham Galfrido de Wyntringham clerico Reginaldo de Biscopton et multis aliis Datum apud Wyntrintham die Iouis proxima post assumpcionem beate Marie virginis anno domini MCC nonagesimo quarto