Charter Document - 08040434

Charter Document - 08040434


Charter Number: 08040434
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1156 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et carta mea confirmasse conuentionem illam que facta fuit inter Geldewinum filium Sauarici et Sauaricum fratrem suum de terra que fuit Radulfi fratris sui videlicet quod Geldewino remaneant ad partem suam manerium de Esemburna cum Middeherst et omnibus aliis pertinenciis suis et villa de Rustitona cum omnibus pertinentiis suis et porcio sua de Prestebroc sicut ei diuisa fuit et medietas nemoris de Strodewica et feodum Radulfi de Sancto Georgio de Tratintona et una dimidia hida terre de Liperingis et feodum Gernagodi de Paling et de Horemera et feodum Ricardi de Sancto Georgio de boscagio inter nouum pontem et Lacneppe et feodum de Niewica et de Selescumba et omnes burgenses quos Sauaricus pater suus habuit in Cicestria sicut unquam Sauaricus pater suus habuit et tenuit tempore regis Henrici aui mei et preterea ille xx librate terre quas Willelmus comes Arundelli dedit Radulfo filio Sauarici fratri suo pro seruicio suo scilicet feodum Radulfi de Sancto Georgio de Dedelingis cum omnibus pertinentiis suis et feodum Ricardi de Sancto Georgio de Demetford et terra de manerio de Hertingis et terra de manerio de Burna quas Willelmus de Caisneto et Gernagodus et Ricardus Ruffus et Tomas de Aseuilla tenent sicut Radulfus filius Sauarici eas melius tenuit die qua fuit viuus et mortuus Et hanc conuentionem inter eos factam concedo et confirmo et uolo quod inter ipsos et ipsorum heredes teneatur sicut cirographum quod inter se firmauerunt testatur Et hanc conuentionem Geldewino tenendam et heredibus suis affidauit Sauaricus frater suus Quare volo et firmiter precipio quod predictus Geldewinus et heredes sui omnia tenementa hec predicta cum omnibus pertinentiis suis teneant in pace et libere et quiete et integre et honorifice in bosco et plano in pratis et pascuis in feodis militum et mercatis in viis et semitis in parcis et molendinis in stagnis et viuariis in aquis et mariscis in burgis et villis et in omnibus locis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis sicut Sauaricus pater suus melius et liberius tenuit tempore regis Henrici aui mei et Radulfus filius Sauarici die qua fuit viuus et mortuus Testibus Thome cancellario et Warino filio Geroldi et Manassero Biset dapifero et Joscelino de Baillol et Willelmo filio Hamonis Apud Saresbirias