Charter Document - 08040417
| Charter Number: | 08040417 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1189 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gracia rex Anglie dux Normanie Aquitanie comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis salutem Sciatis nos recepisse Henricum de Cornhull in seruitio nostro et eidem omnes ballivis et custodias integre quas de patre nostro Henricus habuit et tenuit concessisse Habendas et tenendas quamdiu nobis placuerit excepta tantum balivo Lond Et ideo volumus et precipimus quod predictus Henricus habeat omnes ballivis et custodias integre et cum omnibus pertinenciis suis sicut eas habuit tempore domini regis Henricus patris nostri sicut supradictum est Testibus Hugone Dunelmensi episcopo Ricardo Londoniensi electo Willelmo electo Elyensi cancellario nostro apud Westmonasterium xj die Octobris
