Charter Document - 08040407

Charter Document - 08040407


Charter Number: 08040407
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1127 - 1134
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus et futuris fidelibus quia ego Willelmus abbas et nos monachi de ecclesia sancti Benedicti de Holm concessimus Richardo Basset in communi capitulo nostro manerium nostrum de Heham cum omnibus rebus eidem manerio pertinentibus habendum ad firmam omnibus diebus uite sue pro x libris per annum tribus competentibus terminis scilicet ad purificationem sancte Marie v marcas in die ascensionis domini v marcas ad uincula sancti Petri v marcas pro omni seruitio Eo pacto ut post obitum ipsius Richardi idem manerium de Heham remaneat nobis liberum et quietum cum omni emendatione et instar amento quod ipse Richardus et sui posuerint in manerio sine ulla calumnia alicuius heredis sui Si uero uitam suam aliquo euentu mutare uoluerit etiam uiuens cum omni instaura mento et emendatione liberum et quietum reddet ecclesie nostre Post obitum uero ipsius faciemus plenaria seruitium totius anni sicut pro uno fratre nostro et deinde singulis annis anniuersarium ipsius et hoc seruitium concessimus ei ut fratri nostro pro amore dei et sancti Benedicti et quia reddet nobis manerium liberum et quietum cum omni instar amento sicut superius dictum est Hiis testibus Willelmo archidiacono Ulfkytello presbitero Alwino presbitero Anundo presbitero Adam clerico Folkwino de Fontanis uicecomite Willelmo filio Richardi Turstino Reuello Osmundo Basset Beniamin seruiente regis Willelmo de Curetsun Adam dapifero Willelmo de Redham et Osberno de Redham Baldrico et fratre eius Edwardo Richardo filio Stanhardi Leurico de Fiscele Hugone filio Alrici Radulfo de Curetsun Gyleberto de Reinestorp Rogero de Ueille Ernoldo Gylin Rodberto de Wasxtunesham Symundo de Lundham Rogero et alii plures