Charter Document - 08040383
| Charter Number: | 08040383 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1236 - 1268 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Cressy concessi dedi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie et monachis de Sybetun in liberam et perpetuam elemosinam totum ius quod habui uel habere potui in reditibus homagium molendinorum et locorum in quibus retia tenduntur et delectantur in Donewyc scilicet in loco qui vocatur Heynhil ita ut predicti monachi habeant et teneant omnia predicta cum pertinentiis cum eodem Heynhil libera et quieta ab omni seculari seruicio et exactione et demanda saluis michi et heredibus meis duobus solidis ad festum sancti Michaelis de predictis monachis annuatim percipiendis Et ego et heredes mei acquietabimus versus dominum Regem omnia predicta de duobus solidis ad festum sancti Michaelis et warantizabimus contra omnes Hiis testibus domino Waltero Maleth domino Jacobo de Gygnet domino Petro filio Rogeri Roberto filio Reginaldi de Donewic Roberto clerico Johanne filio Willelmi Petro filio Roberti Roberto de Fordele Andrea filio Augustini Reginaldo Choch et aliis
