Charter Document - 08040379

Charter Document - 08040379


Charter Number: 08040379
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1205 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Herbertus de Alencun concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie et monachis de Sibet donacionem quam Robertus clericus filius Geleberti de Pesehall eis fecit de Willelmo filio Johannis et Lecia uxore eius cum toto tenemento eorum quod de ipso Roberto tenuerunt et seruicio quod ei fecerunt Ita quod predicti monachi habeant et perpetuo possideant dictum Willelmum filium Johannis et Leciam uxorem suam cum tota sequela sua et catallis suis et cum omnibus que ad eos pertinent sicut carta predicti Roberti filii Gileberti de Pesehall quam inde habent testatur Hiis testibus Radulfo de Pessehall Roberto Jurd Gaufrido Jurd Normanno Munn Rannulfo cementario Ricardo Louerd Willelmo Gumbald Roberto fratre eius Gileberto et Roberto filiis Roberti clerici et aliis