Charter Document - 08040378
| Charter Number: | 08040378 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1210 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Elyas de Martingni dedi et concessi et presenti carta mea confirmaui Thome Makerel pro humagio et seruicio suo tres hulmos in uilla de Fitelt quorum unus uocatur Brademede et iacet iuxta domum ipsius Thome et reliqui duo sunt due insule in riueria de Auene et uocantur maior Langenith et minor Langenith quarum una iacet sub domo ipsius Thome prope ex obposito et altera iacet parum longius in riuem tenendos et habendos sibi et heredibus suis de me et de heredibus meis inperpetuum iure et hereditarie Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis ille et heredes sui duodecim denarios ad aduincula sancti Petri pro omnibus seruiciis et pro omnibus secularibus exactionibus Ego uero Elyas de Martingni et heredes mei warantizabimus predicto Thome et heredibus suis predictos tres hulmos contra omnes homines et feminas Pro hac autem donatione et concessione dedit mihi predictus Thomas uiginti solidos sterlingorum Et ut hec mea donacio et carte mee confirmacio stabilis et inconcussa inperpetuum perseueret presentem cartam sigilli mei appositione corroboraui Hiis testibus Rannulfo de Jorz Ricardo de Cumb Roberto de Schirefont Willelmo Trenchefoill Symone de Fifhide Roberto de Bellomonte Godefrido de Salern Symone et Waltero de Litlecot Henrico kamerario Godefrido de Hakenest Nicholao de Fitelton Ricardo bedel Willelmo Pilet Beomundo marescallo Ricardo filio Radulfi Ricardo Ruald Adam forestario Adam filio Andree et multis aliis
