Charter Document - 08040372

Charter Document - 08040372


Charter Number: 08040372
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1329
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Jacobus le Botiller de Hibernia comes Ermonie omnibus tenentibus suis de Lynford Magna tam liberis quam natiuis salutem Quia concessimus et confirmauimus Johanni de Alueton manerium nostrum de Lynford Magna prout plenius continetur per quoddam scriptum penes dictum Johannem remanens vobis mandamus quod eidem Johanni scitis intendentes et respondentes secundum tenorem dicti scripti In cuius rei testimonium sigillum nostrum apposuimus Datum apud Lynford Magnam die veneris proxima post festum sancti Martini anno regni regis Edwardi tercii post conquestum tercio