Charter Document - 08040368
| Charter Number: | 08040368 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1242 - 1243 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Thomas filius Nigelli de Pincebeke concessi et hac mea presenti carta confirmaui pro anima patris mei et matris mee et pro salute anime mee et uxoris mee et antecessorum et heredum meorum omnem donationem quam pater meus dedit deo et ecclesie sancti Jacobi de Freston et monachis ibidem deo seruientibus in terris in domibus et reditibus infra villam de Sancto Botulfo et de Freston et extra Quare uolo ut prefati monachi habeant et teneant omnia illa predicta libere solute et quiete libera quieta et soluta ab omni seruicio seculari et exactione secundum tenorem munimentorum patris mei que dicti monachi habent Et ego dictus Thomas et heredes mei warantizabimus et defendemus omnia predicta dictis monachis in perpetuum sicut puram et perpetuam elemosinam Et ut hec mea concessio et confirmatio in perpetuum firmum robur optineant presens scriptum sigillo meo corroboraui Testibus hiis Domino Rogero de Huntingfelt Alexandro de Pointon Radulfo de Fenn Johanne de Edlington Laurentio fratre eius Willelmo de Rupe Clemente filio Alardi Alano de Butterwic et multis aliis
