Charter Document - 08040366
| Charter Number: | 08040366 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Letters Patent |
| Date: | 1353 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes de Grey de Rotherfeld senescallus hospicii domini Regis omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem Volentes dilecto nobis Johanni de Welles domino de Faxton ex hiis que officio nostro pertinent quantum in nobis est gratiam facere specialem dedimus eidem Johanni de Welles seu eius senescallo licenciam tenendi curias suas hundredorum ac letas in villa de Faxton presencia domini Regis et infra virgam non obstante Ita tamen quod de placitis transgressionis atque felonie post aduentum ipsius domini Regis in presencia sua et infra virgam emergentibus nullatenus se intromittat In cuius rei testimonium eidem Johanni de Welles seu eius senescallo has litteras nostras fieri fecimus patentes usque festum Purificacionis beate Marie proxime sequens duraturas Datum apud Northamptonam xvj die Nouembri anno regni regis Edwardi nunc tertii post conquestum xxvij regno vero sui Francii xiiij
