Charter Document - 08040359
| Charter Number: | 08040359 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1166 - 1189 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Gaufridus Capra concessi Rogero canonico ecclesie sancte Marie et sancti Johannis de Normanesberht fratribusque suis et eorum successoribus molendinum de Titeleshale que est iuxta domum eorum et holme quod est sub molendino inperpetuum tenendum de me et de meis heredibus ita libere et quiete sicut de patre meo tenuerunt His testibus domino Willelmo Capra omnia ista concedente et teste Ricardus de Lisuus Durandus de Strange Gaufridus de Lunguil Hamo de Patesle Alanus de Weseham Robertus filius Hane Robertus de Godeuic Radulfus Hardel
