Charter Document - 08040355

Charter Document - 08040355


Charter Number: 08040355
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1155 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod ego Willelmus filius Rogerii de Huntingefelt concessu Rogerii filii et heredis mei dono et concedo et hac charta confirmo deo et sancte Marie et monachis de Acra apud insulam de Bruniggeshirst manentibus et deo seruientibus pro salute anime mee et remissione peccatorum meorum et amicorum meorum tam uiuorum quam mortuorum in liberam et quietam elemosinam scilicet Langahad et terram Gernagan et Ulfeshag et Micheheg et Huffahe et boscum de Midelhe usque ad fossatum quod ego feci ibi facere et ultra fossatum unam acram et dimidiam et in socha de Mendam Wuluricum Hodardum Walterum Ulfum Hedricum Normannum Bondum Richardum Alwinum Richardum filium Hulf Godwinum Aldewinnum Osgod Rorbertum de Bosco Godricum de Haliac Istos autem homines cum uxoribus et liberis et omnibus tenuris et consuetudinibus eorum dono supradicte ecclesie in liberam et quietam et solidam elemosinam iure perpetuo Confirmo etiam donationem Rogerii de Hameruilla Willelmum filium Hoschetel et Sigar et Gerold cum uxoribus et liberis et seruiciis et consuetudinibus eorum et de his tribus predictis hominibus et eorum reditibus ita prefinitum est et statutum inter me et monachos predicte ecclesie quod non debent in alios usus distribui nisi in ecclesiam lapideam ibidem construendam His testibus Rogerio filio meo Benedicto sacerdoti et Benedicto capellano et Macharii nepote meo et Rogerio clerico de Acra et Willelmo de Churchunt et Radulfo Carbunello et Willelmo filio Rocellini et Roberto filio Rocellini et Willelmo Malneuut et Willelmo de Druginar et Rorberto Albo et Waltero de Hameruilla et Rocelino filio Hunfridi et Rorberto Chancelor Rogerio filio Thoraldo et Eiluuardo prefecto et Rendulfo nepote meo et Alano armigero meo Rotberto de Cucheleio