Charter Document - 08040351

Charter Document - 08040351


Charter Number: 08040351
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus de Mauleun omnibus hominibus suis et amicis et omnibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem Nouerit uniuersitas uestra me concessisse et presenti carta mea confirmasse Petro filio Adam de Norhant molendinum de Wllauestona tenendum et habendum sibi et heredibus suis iure hereditario cum omnibus pertinentiis prefati molendini et libertatibus in aquis in pratis in pascuis in molituris et omnibus aliis libertatibus suis sicut unquam alius ante eum prefatum molendinum melius et liberius tenuerit et adeo libere et quiete sicut carta domini Rogeri de Nouo burgo quam ipse inde habet testatur reddendo inde annuatim unam libram piperis ad festum sancti Michaelis pro omni seruitio Sciant etiam omnes quod hanc prefatam concessionem ei feci quamdiu supranominata uilla de Wllauest in custodia mea fuerit Vt autem hec concessio mea stabilis et illesa permaneat eam presentis carte mee attestatione cum sigilli mei appositione confirmaui Hiis testibus Petro de Pictauia socio meo Roberto de Rothomago Willelmo de Wllauest Willelmo de Faukenberge Randulfo de fonte de Norhanton Thome filio Adam de Norhant Willelmo de Legrecestria Ricardo de Bellinga