Charter Document - 08040350

Charter Document - 08040350


Charter Number: 08040350
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Mandate
Date: 1168 - 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Manasserus de Dammartin omnibus hominibus et amicis suis Suthfolchie Francis et Anglis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis omnes quod ego Manasserus de Damm dedi et concessi Manassero nepoti meo primogenito filio Odonis de Compeng omnes illas terras in humagio in terris in bosco in pratis in pasturis in planis in uiis in semitis et in omnibus tenementis sicut tenuit melius illa die quo dux Saxon desponsauit filiam Henrici regis Anglie ubicumque tenuisset siue in Mendesh siue in Wich siue in Cott Omnia ista tenementa dedi ei ego et heredes mei illi et heredibus suis in feodo et hereditate scilicet reddendo singulis annis viij solidos seruitii et defendere pro xx acris ad seruicium regis in uilla Mend et Robertus filius Siward defendere ij acras et dimidiam ad seruicium regis et terra Fiche defendere pro iiij acris ad seruicium regis et Helyas deffendere pro x acris ad seruitium regis in Wich pro toto suo tenemento defendere pro x acris ad seruitium regis in Cott ad auxilium vicecomitis obolum Et ideo uolo et firmiter precipio ut teneat omnia tenementa sua in bene et in pace quiete et honorifice et libere per predictum seruitium ille et heredes sui de me et heredibus meis Rag clerico Cott Willelmo Mesch Hiis testibus Willelmo et Hugone capellanis de Mend Roberto capellano de Weth Waltero capellano Cott Hamundo et Odone de Dam fratribus et Steffano fratre suo et Hugone clerico fratre suo Huberto de Bris Rag de Cott Hugone Camberlenc Helya Cordebof Nicholao filio War Nicholao clerico filio Wig Wictmer fratre suo Steffano filio coci Bartholomeo filio Odonis de Compeng