Charter Document - 08040348

Charter Document - 08040348


Charter Number: 08040348
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1177 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henrici dei gracia rex Anglie et dux Normannie et Aquitannie et comes Andegavie Hugoni comiti Cestrie et Bertrade comitisse et omnibus fidelibus suis de Cestriescir salutem Precipio uobis quod faciatis sanctimoniales de Clerkenwella habere et tenere omnes res et possessiones suas et terras quas comes Randulfus et alii barones eis rationabiliter dederunt bene et in pace et iuste sicut carte donatorum suorum rationabiliter testantur et easdem sanctimoniales manu teneatis et custodiatis et protegatis sicut eas que sunt in manu mea et custodia ne quis eis uel rebus suis ullam faciat iniuriam uel contumeliam Teste Ricardo Winton episcopo apud Westmonasterium