Charter Document - 08040334
| Charter Number: | 08040334 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1140 - 1160 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Brunus dedi et concessi ecclesie sancte Marie de Tetford et monachis ibi deo seruientibus managium unum in Dulingeham quod fuit Godwini Burnolf et nouem acras terre in campis de meo dominio ad Dulingeham in liberam et perpetuam elemosinam et solutam ab omni seruitio et consuetudine preter orationes pro me ipso et uxore mea et heredibus meis et pro anima patris mei et pro animabus omnium parentum meorum Et ecclesia de Tetford dedit mihi in caritate et in testimonio per manum Rogerii sacriste duos equos scilicet unum palefredum xx solidorum et unum runcinum x solidorum Ista etenim terra concedente toto capitulo in perpetuum remanebit in manu sacriste de Tetford Huius donationis et oblationis mee sunt testes deus et sancte Marie et totum capitulum de Tetford Gislebertus prior Sancti Sepulcri Ranulfus decanus Robertus clericus comitis de Arundel Rogerius presbiter de sancte Marie Alwardus presbiter sancti Nicholai Hugo clericus filius Aluuini Robertus Cal Hargarus Por Willelmus filius Warn
