Charter Document - 08040316
| Charter Number: | 08040316 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1199 - 1230 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Abrinch concessi et hac presenti carta mea confirmaui Edmundo filio Willelmi Goding donum Cecilie de Abrinch matris mee scilicet totam terram in Northeye que jacet inter terram Ricardi de Selfleghe et magnum cheminum sicut uiua sepes protendit et inter terram prioris de Blakemore et terram Rogeri filii Geruasii scilicet sicut dicta uiua sepes totam dictam terram circumcingit Tenendam et habendam cum omnibus pertinenciis infra dictas metas inclusis de Cecilia de Abrinch matre mea quamdiu uixerit et post excessum eius de me et heredibus meis dicto Edmundo et heredibus suis libere quiete et pacifice hereditario in perpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis decem solidos sterlingorum ad duos anni terminos scilicet ad festum sancti Michaelis quinque solidos et ad Pascha quinque solidos pro omni seruicio et demanda et omni seculari exactione saluo seruicio domini Regis quantum pertinet ad tantam terram et secta curie mee de Mortone bis per annum scilicet ad proximam curiam post festum sancti Michaelis et proximam post Pascha Ego vero Willelmus et heredes mei warantizabimus dicto Edmundo et heredibus suis prefatam terram cum dictis pertinenciis contra omnes homines et omnes feminas per predictum seruicium Pro hac autem concessione et presentis carte mee confirmacione dedit michi dictus Edmundus decem marcas sterlingorum in gersuma et Cecilie de Abrinch matri mee sex decem marcas Ut hec autem mea concessio et confirmacio firma et stabilis impostorum perseueret presentem cartam sigilli mei apposicione roboraui Hiis testibus Simone de Abrinch Galfrido fratre suo Roberto de Hucham Johanne Lanceleuee Simone de Holt Willelmo de Merci Alexandro de Morton Godefrido de Mortone Willelmo marescallo de Lagefare Ricardo wodeward de Mortone Rogero filio Godit Rogero wodeward de Bobingworthe et multis aliis
