Charter Document - 08040311

Charter Document - 08040311


Charter Number: 08040311
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus filius Petri comes Essexie dedi et concessi et presenti carta mea confirmaui Willelmo filio Adam Aignel de Redburne pro homagio et seruicio suo totam illam virgata terre cum omnimodis pertinentiis suis quam Radulfus filius Emme tenuit aliquando in Hemelhamsted et totam essartum cum pertinentiis suis quod appellatur Quindecim Acre et preterea sex acras et tres rodas cum pertinentiis suis cum mesuagio et omnimodis pertinentiis suis sicut Agnes de Bonindon illud melius et liberius et quiecius tenuet die qua fuit viua et mortua Et volo quod predictus Willelmus Aignel et heredes sui habeant et teneant omnes predictas terras cum omnimodis pertinenciis cum dicto mesuagio et omnibus pertinenciis suis de me et heredibus meis in perpetuum bene et in pace et honorifice integre libere et quiete et finabiliter per seruicium quadraginta solidorum mihi et heredibus meis annuatim ad quatuor terminos reddendorum videlicet ad Natale ad Pascha ad vincula sancti Petri et ad festum sancti Michaelis ad unum quemque terminum decem solidos pro omnibus seruiciis querelis consuetudinibus et de mandis ad me uel ad heredes meos pertinentibus Et ego Galfridus filius Petri et heredes mei warantizabimus omnia predicta tenementa cum omnimodis pertinenciis suis predicto Willelmo et heredibus suis in perpetuum contra omnes homines et omnes feminas per seruicium antedictum Pro hac autem donacione et concessione et confirmacione et warantizacione mei et heredum meorum predicto Willelmo et heredibus suis dedit mihi sepe dictus Willelmus quinquaginta marcas in gersummam Hiis testibus Radulfo Cheinduit Gileberto Croc tunc constabulario Willelmo de Ferendun Simone Cheinduit Thome de Flanden Galfrido de Childewic Galfrido Noel Adam Agno Hugone filio Yuonis Nicholao de Bolestde Geruasio de la Bruere et multis aliis