Charter Document - 08040307
| Charter Number: | 08040307 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1193 - 1216 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus Warinus filius Henrici filii Geroldi camerarius domini regis salutem Notum sit uobis quod ego Guarinus concessi etiam hac mea carta confirmaui deo et sancte Marie de Sibbetune et monachis ibidem deo seruientibus totum tenementum quod Gilebertus de Tudeham eis dedit in elemosinam uel uendidit sicut eius carta testatur et carta Rogeri filii eius confirmat Quare uolo et firmiter precipio quod predicti monachi habeant et teneant predictum tenementum cum omnibus pertinentiis in puram et perpetuam elemosinam et quietam ab omni terreno seruicio et seculari exactione Et si forte contigerit quod aliquid de scutagio uel seruicio uel aliquo debito defuerit nec ego nec heredes mei distringimus nec uexabimus predictos monachos nec catalla eorum propter aliquem defectum predicti Gileberti uel heredum ipsius Hiis testibus Alicia de Curci uxore mea Johanne de Ferles tunc seneschallo Henrico de Curcune Willelmo de Leyham Petro de Mara Helyseo de Gipewiz Thome Basset Stephano de Essefeld Radulfo de Merc Ricardo balistario Radulfo de Wanci Roberto capellano qui hanc cartam scripsit
