Charter Document - 08040302

Charter Document - 08040302


Charter Number: 08040302
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Bernardus de Balloel omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis omnes quod ego dedi Fachestonam et omnia ei pertinentia Geroldo de Domnomedardo cognato meo et heredibus suis tenere de me et de heredibus meis in feudo et in hereditate pro seruicio suo et pro escambio tocius illius terre quam pater eius de me tenere debebat ultra mare et Geroldus postea per seruicium quatuor militum faciendum ita quod Guido de Balloel et Bernardus frater eius concesserunt Testibus istis Ingelram de Balloel Bernardo Borne Ebrardo de Punchez Widone de Albolval Nichole de Niweton Waltero de Langueton Jordan de Waruwic Amelio presbitero Roberto filio Dalfin Hugone de Stainton Warino Trainez Randulfo de Glovecestria Eng de Coldroi Ailmero de Castello Guntero priloldo Ansello de Sainz Ricwardo de Faiella Willelmo de Stochaleia Rainero fratre suo Orme preposito