Charter Document - 08040301

Charter Document - 08040301


Charter Number: 08040301
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1120 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus de Anisi omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis me dedisse et concessisse terram meam de Sirefeldia que de acato meo est cum omnibus pertinentiis suis uidelicet xxx solidos in Locherlea et terram de Emmelea Ricardo de Anisi filio meo et heredibus suis libere et quiete tenendam in bosco et in plano et in pascuis de domino meo Henrico de Port et heredibus suis concessu et uoluntate Willelmi de Anisi heredis mei Et ego feudum illud consilio amicorum et parium meorum domino meo Henrico de Port reddidi assensu Willelmi de Anisi heredis mei et ipse dominus meus Henricus de Port Ricardum de Anisi filium meum de eodem feudo seisiauit et homagium suum recepit in eodem seruicio quo ego seruiui uidelicet seruicio unius militis Et idem Ricardus acquietauit me de xj libris pro seruicio eiusdem feudi quod retro fuit apud dominum meum Henricum de Port His testibus Willelmo de Port Johanne de Port Reginaldo de Port Henrico de Port Radulfo de Port Rogero de Escures et Matheo filio eius Roberto de Heriet et Alfredo et Henrico filiis suis Henrico de Breibue et Hugone filio suo Hugone de Arundel et Willelmo de Arundel Herberto de Burhun Galfrido de Barneuile Johanne de Hastinges Radulfo de Dunmere Roberto de Dunmere Eruico de Basli Radulfo de Basli Randulfo de Anisi Iuone de Anisi Willelmo filio Rogeri Nicholao filio suo et Johanne Andrea et Samsone Cresp pincerna et Roberto filio suo Wire parcario et filiis suis Roberto Sor Ricardo de Dene Roberto de Manerio et Jordano nepote suo Roberto Brun et pluribus aliis Apud Basinges