Charter Document - 08040296
| Charter Number: | 08040296 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1200 - 1230 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Walteri concessi et hac presenti carta mea confirmaui Willelmo filio Willelmi filii Rocelini et heredibus suis nouem acras terre cum pertinentiis in Cantelof que sunt de feodo meo quas Petrus Blundus dedit ei et heredibus suis per cartam suam quas scilicet Willelmus de Whetacre dedit Roberto Blundo patri ipsius Petri cum Alicia matre sua in maritagio Habendas et tenendas de predicto Petro et heredibus suis hereditarie libere quiete reddendo inde annuatim sibi et heredibus suis unam libram cymini ad Natale pro omnibus seruiciis consuetudinibus et exactionibus saluo seruitio domini regis scilicet ad xx solidos de scutagio cum venerit undecim denarios ad marcam octo denarios sicut carta predicti Willelmi de Wetacre testatur quam dedit predicto Roberto Blundo et Alicie matri predicti Petri in maritagio et sicut carta dicti Petri testatur quam dedit quam dedit predicto Willelmo filio Willelmi filii Recelini Hiis testibus Willelmo Blundo Waltero de Valeines Fulcone Baniard Roberto filio suo Roberto Houel Ricardo de Seinges Johanne de Lednes Johanne camerario Roberto filio Thome Alano de Hebingham Waltero de Cadamo Galfrido de Toft Ricardo de Wytewost Galfrido de Lund Galfrido de Lodnes et multis aliis
