Charter Document - 08040295

Charter Document - 08040295


Charter Number: 08040295
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1199
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gracia rex Anglorum dux Normannorum Aquitanorum comes Andegauorum omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem Sciatis nos concessisse Gileberto Basset et Egeline uxori eius et eorum heredibus quod forum habeant in manerio suo de Strafford qualibet ebdomada die dominica Testibus hiis Galfrido filio Petri Willelmo de Sancte Marie Ecclesia Radulfo de Arden Apud Portesm xxx die Aprilis Is erat tenor carte nostre in primo sigillo nostro quod quia aliquando perditum fuit et dum capti fuimus in Alemannia sub aliena potestate constitu[tum] mutatum est Innouacionis autem huius hii sunt testes Willelmus frater noster comes Sarum Warinus filius Geroldi Thomas Basset Radulfus de Arden et Willelmus de Stagno Datum per manum Eustacii Eliensis episcopi cancellarii nostri apud Feritatem Barnard xx die Januarii anno regni nostri decimo