Charter Document - 08040290

Charter Document - 08040290


Charter Number: 08040290
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1216 - 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Radulfus de Pesehal filius Normanni de Pesehal concessi et hac presenti carta confirmaui deo et sancte Marie et monachis de Sibbeton donacionem quam eis fecit pater meus de prato quodam quod iacet ab occidentali parte abbacie de Sibbeton inter pratum Willelmi de Falesham et pratum Ricardi le Louerd sicut carta patris mei quam inde habent testatur Hiis testibus Roberto filio Bond Radulfo de Hubbeston Nicholao de Heueningham Reginaldo capellanis Roberto Maleth Ranulfo de Hanus Willelmo filio eius Radulfo filio Henrici de Pesehal Normanno Munn Normanno Dereby Guillelmo de Bucheshal et multis aliis