Charter Document - 08040284

Charter Document - 08040284


Charter Number: 08040284
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1130 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Hugo Bighotus concedo deo et sancte Marie et monachis de Tetford quicquid Willelmus de Burneuilla et filii eius et Auicia filia eius eis donauerunt in elemosinam terram uidelicet de Bretheham et terrulam de Sumbresham et decimas de Rinsgessella et de Beleham Et hec omnia concessit Willelmus Brunus coram me et obtulit super altare sancte Marie in liberam elemosinam finaliter Et ego Hugo Bigotus et concessi et confirmaui sigillo meo uidelicet quod monachi de Tetford habeant et teneant hec omnia libere et quiete de omnibus rebus et seruiciis et querelis preter orationes Et in die festiuitatis omnium sanctorum cum redirem de Heli donauit Willelmus Brunus hanc donationem super altare sancte Marie coram his testibus Willelmo de Curzun Bartolomeo de Crec Simoni Bigoto Eudo de Willebi Ricardo filio Stanardi Geroldo de Colo Roberto de Remes Junguino de Tedford Roberto de Vals iunior Balduino Faiet Roberto filio Algari Roberto de Punt kefre Rogerio de Guinei Warino filio Geroldi Ranulfo gamberlano Roberto scriba domini