Charter Document - 08040283

Charter Document - 08040283


Charter Number: 08040283
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1155 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte dei ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus Ricardus comes Deuon salutem Cognitum sit uobis atque certissimum me dedisse canonicis Christi ecclesia xx solidatas terre in manerio meo de Christi ecclesia in escambium videlicet de Tedelingeham quam Reginaldus de Albamara eis donauerat pro anima Jordani de Insula Hanc autem terram de Tedelingeham totam cum hominibus et omnibus pertinentiis suis reddidi et reconfirmaui deo et abbatie de Quarraria liberam et solutam et quietam ab omnibus terrenis seruitiis et donis et auxiliis et exactionibus uniuersis Et hoc bene concessit et firmiter confirmauit prior et conuentus predictorum canonicorum de Christi ecclesia coram me et baronibus meis quia scilicet hec terra de Tedelingeham primum fuit abbatie de Quarraria a patre meo data et per cartam ipsius et meam cum omnimoda libertate confirmata Uolo igitur et precipio ut eam habeat et teneat bene et in pace et secure et honorifice sicut liberam elemosinam patris mei et meam et prohibeo modis omnibus ne aliquis hominum meorum in terram illam manum mittat neque aliquam molestiam uel contrarietatem inde monachis de Quarraria faciat Teste Henrico de Riveriis Willelmo de Vern Hugone Peuerel Gaufrido de Insula Roberto Trencard Peuerello de Argent