Charter Document - 08040282

Charter Document - 08040282


Charter Number: 08040282
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1163 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Seherius de Quinceio concessi et hac presenti carta confirmaui deo et ecclesie sancte Marie de Sibet et monachis eiusdem loci xx acras terre de dominio meo et xxx acras terre de brueria fracta per perticam xx pedum in uilla de Tudeham in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni terreno seruicio et seculari exactione Concessi etiam eis communem pasturam eius dem uille ccc ouibus Hanc autem elemosinam feci eis pro salute anime mee et pro salute heredum et omnium parentum meorum Testibus Gaufrido Peccato Rogero de Huntingf Gaufrido filio Osberti Ebrardo de Beche Willelmo de Sancto Georgio Seherio de Quinceio filio meo Gaufrido capellano et Elya clerico meo