Charter Document - 08040281
| Charter Number: | 08040281 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1191 - 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Radulfus camerarius filius Willelmi camerarii de Tancaruill omnibus hominibus suis Normannis et Anglicis et omnibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem Nouerit uniuersitas vestra quod ego Radulfus camerarius concessi Willelmo de Mara et heredibus suis totam terram quam idem Willelmus tenuit de Willelmo patre meo apud Estede et apud Michehan et apud Herlauestone et apud Londrestorp de me et de meis heredibus integre et libere et honorifice per iiij marcas argenti tenendam ad feodum firmam mihi et heredibus meis annuatim reddendas scilicet ij marcas ad Pascha et ij ad festum sancti Michaelis Predictus uero Willelmus de Mara mihi pro concessione hac x libras sterlingorum donauit Ut autem hoc ratum et stabile haberetur munimine carte mee sigillo meo inpresse hoc eidem Willelmo mihi placuit confirmare Teste Willelmo filio Radulfi tunc senescallo Normannie Roberto de Harecuria Ricardo Bereuel Willelmo de Calid Willelmo de Sancte Marie Alexandro de Vilers Jordano de Lidebue Nicholao Bordet Willelmo de Vilers Aleisi clerico Johannis de Mara Eustachio clerico Ricardo clerico et pluribus aliis
