Charter Document - 08040280

Charter Document - 08040280


Charter Number: 08040280
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1166 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henrici rex Anglie et dux Normannie et Aquitannie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis totius Anglie et Normannie salutem Sciatis me concessisse et reddidisse et presenti carta confirmasse Johanni filio Johannis Marescalli ministerium suum et omnia tenementa que ipse debet tenere de me citra mare et ultra Quare volo et firmiter precipio quod ipse ea habeat et teneat cum omnibus pertinentiis suis in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis et molendinis in viuariis et piscariis in viis et semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus ad ea pertinentibus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis ita bene et in pace et libere quiete plenaria integre et honorifice sicut pater suus melius tenuit et liberius Testibus A[] Rotrodo archiepiscopo Rothom Arnulfo episcopo Lexou Henrico episcopo Baioc Frogero episcopo Sag Gaufrido archidiacono Cant Ricardo de Humetis constabulario Jordano Teissun Manassero Biset dapifero Ricardo de Canuilla Willelmo de Caineto Willelmo de Angeruilla Apud Sanctam Mariam de Prato