Charter Document - 08040265
| Charter Number: | 08040265 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1287 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Napton miles dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Adam filio Roberti Dawen de eadem villa dimidiam acram terre cum pertinenciis que iacet super montem de Napton in place dicti Adam et que clamaui habere de Luca Trauers causa eius discessionis in villinagio meo habendam et tenendam dictam dimidiam acram terre cum pertinenciis suis dicto Adam heredibus et assignatis suis de capitali domino illius feodi libere quiete bene et in pace inperpetuum et cuicunque uel quandocunque dictam terram dare vendere legare vel assignare voluerit tam in egritudine quam in bona sanitate Reddendo inde dicto capitali domino tres denarios ad festum sancti Michaelis archangeli pro omni seculari seruicio exactione secta curie et omnibus aliis de mandis quibuscunque saluo forinseco seruicio domini regis Et ego vero dictus Robertus de Napton miles heredes et assignati mei dictam dimidiam acram cum pertinenciis suis dicto Adam heredibus et assignatis suis pro predicto redditu warantizabimus acquietabimus et contra omnes gentes inperpetuum defendemus In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo filio Willelmi Augustino Keuerel Roberto de Charwelton Willelmo de Weston Radulpho Paynel et multis aliis Datum apud Napton in vigilia appostolorum Petri et Pauli anno regni regis Edwardi quinto decimo
