Charter Document - 08040236
| Charter Number: | 08040236 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes ad quos presentes littere peruenerint quod contentio que fuit inter Rannulf comitem Cestrie et Willelmum de Filgeriis super maritagio Clemencie de Filgeriis uxoris predicti comitis et proneptis predicti Willelmi hoc modo pacificata est scilicet quod predictus Willelmus reddidit Gaufrido de Filgeriis pronepoti suo ad dandum in maritagio cum Clemencia sorore sua predicto comiti totam terram quam Radulfus de Filgeriis habuit in ualle Moretonii et sic de ea seisitus fuit anno et die quo eam dedit Alano de Dinan in maritagio cum predicta Clemencia excepto dominio abbatie Sauingneii et exceptis lx solidis Andegauensium quos idem Radulfus dedit Aeline nepti sue que est monialis apud Moret habendos quamdiu ipsa uixerit per manum seruientis de Romeingneio et post decessum ipsius monialis reuertentur predicte Clemencie et heredibus suis Et preterea dabit predictus Willelmus predicto comiti centum libras Andegauensium annuatim a Natali domini quod est anno uerbi incarnati millesimo ducentesimo primo usque ad quinque annos in natiuitate sancti Johannis Baptiste soluendas Preterea concessit predictus Willelmus predicto comiti unum maritagium in denariis par taillie de Augusto habendum per totam terram Filgeriarum excepta uilla Filgeriarum que combusta erat Inter predictum uero Willelmum de Filgeriis et Gaufridum pronepotem suum hec est conuentio per consilium amicorum eiusdem Gaufridi facta videlicet quod predictus Willelmus totam terram de Filgeriis sicut Radulfus de Filgeriis eam illi commisit fideliter custodiendam tenebit a predicto Natali usque in quinque annos Et si quis ei super hoc contraire aut eum uexare uoluerit predictus comes et Willelmus de Humetis et alii amici Gaufridi et homines terre Filgeriarum qui hanc conuentionem fideliter tenendam iurauerunt predicto Willelmo erunt auxiliantes et consulentes pro posse suo Completis autem quinque annis predictis prefatus Willelmus reddet predicto Gauffrido pronepoti suo totam terram Filgeriarum sine contradictione sicut Radulfus de Filgeriis eam illi commisit custodiendam fideliter Quam cum reddiderit idem Gaufridus quando a predicto Willelmo requisitus fuerit de iure suo terre Filgeriarum per consilium amicorum utriusque partis et hominum terre Filgeriarum illi faciet quod facere debebit Et si per consilium amicorum suorum et hominum terre inter se concordari non poterint per iudicium curie domini Britannie sine dilatione illi faciet quod facere debebit Et si alteruter illorum contra hoc uenire uoluerit tam homines terre Fulgeriarum quam amici utriusque partis auxiliantes erunt illi qui hanc conuentionem tenere uoluerit et nocentes ei qui eam tenere recusauerit Si autem contigerit Clemenciam uxorem predicti comitis Cestrie decedere infra quinque annos predictos ipse comes dicto Willelmo de Filgeriis terram de Valle Moretonii quiete reddet si de predicta Clemencia heredem non habuerit Et si Gaufridus de Filgeriis infra predictos quinque annos decesserit idem Willelmus terram Filgeriarum integre et sine contradictione aliqua et absque termino Clemencie et [sponse ei]us reddet et ipsa Clemencia et sponsus eius tenebunt predicto Willelmo conuentionem quam Gaufridus de Filgeriis et amici sui ei tenere debeant amplius Willelmus [] [here]dibus quoscunque posuerit in castello Filgeriarum infra quinque annos iurare faciet quod si ipsum in fata quiescere contigerit ipsi []nt Gaufrido de Filgeriis uel predicte Clemencie sorori sue si ipsa ei superstes fuerit Et in hac conuentione remanserunt [] maneria in Anglie scilicet Tuiford et Westkinton que Radulfus de Filgeriis frater eius illi dedit pro homagio suo et ser[uicio] [] [R]adulfi legitime testantur et insuper eidem Willelmo remanet manerium de Belington quod fuit maritagium [] contingit iure hereditario ex parte matris sue Has conuentiones fecit Willelmus de Filgeriis ad scaccarium apud [] [Cestrie et] Clemencia uxore eius et cum Willelmo de Humetis quem idem comes et Clemencia uxor sua loco suo assignauerant [] super hoc ageret ratum habituri in presencia Samsonis abbatis Cadomi et Hugonis de Chaucumb et [] Guicerii de Mota et decani sancti Juliani tunc iusticiariorum domini regis Has conuen[] tam predictus comes Cestrie quam Willelmus de Filgeriis Et ex parte comitis iurauerunt isti Hugo [] de Praer Petrus de Sancto Hilario Petro Roaud Ex parte Willelmi de Filgeriis iuraue[runt] []ual Herueius de Vitreio Gaufridus de Sancto Bricio Willelmus de Sancto Bricio et hoc ipsum iu[] R[icardus] de Fontenai ut autem hec conuentiones firme et inconcusse permaneant [] [impressione sigill]orum comitis Cestrie [et D]onest Normannie et Willelmi de Filgeriis et Alani filii comitis et Guidonis de Laual confirmate Actum est autem hoc nonis Octobris anno incarnationis Domini MCC
