Charter Document - 08040214
| Charter Number: | 08040214 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1162 - 1205 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus Hugo de Guitvilla salutem Uniuersitati uestre sit cognitum quod ego Hugo de Guitvilla pro anima domini mei comitis Ricardi et pro anima patris mei pro salute etiam anime mee et omnium antecessorum atque successorum meorum dono et hac mea carta confirmo deo et abbatie sancte Marie de Quarraria et monachis ibidem deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam totam terram quam Robertus de Wituilla pater meus et post ego heres eius habuimus in uilla de Sveia de feudo comitis cum hominibus masuris pratis pasturis aquis molendinis salinis et siluis et omnibus aliis eius pertinentiis et consuetudinibus solutam et ex toto liberam et quietam ab omnibus terrenis seruitiis donis et auxiliis et exactionibus uniuersis Ut enim hec mea elemosina predictis monachis libera permaneat et quieta ego et heredes mei de nostro dominio eam ex toto debemus acquietare de seruitio regis comitis vicecomitis et omnimodis aliis seruitiis qui in eandem terram superuenerint Hoc ego Hugo affidaui de manu dextera mea in manu Peuerelli de Argent coram baronibus et militibus de Insula Guarino Gaufrido Guillelmo filio Stvr Willelmo filio Pagani Willelmo de Sorewell Roberto de Parco et multis aliis Et hanc meam donationem concessit Matilda uxor mea et filii mei Willelmus Robertus Willelmus et Ricardus et fratres etiam mei Jordanus et Willelmus et nepos meus Willelmus Maskerellus Hii omnes hanc meam donationem concesserunt et ex toto quietam clamauerunt necnon et hanc meam cartam sancte crucis signo confirmauerunt Testibus his Guarino de Aula Gaufrido de Insula Guillelmo [filio] Stvr Symone abbate Reginaldo priore Roberto Nicholao Waltero monachis Roberto Radulfo canonicis Willelmo filio Pagani Willelmo de Sorewell Peuerello de Arg Jordano forestario Willelmo Flam Adam de Conton Roberto de Parco
