Charter Document - 08040197

Charter Document - 08040197


Charter Number: 08040197
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus de Staford omnibus filiis sancte ecclesie et omnibus hominibus suis et amicis tam presentibus quam futuris salutem Notum sit uobis omnibus me dedisse et concessisse deo et ecclesie sancte de Bordesleia et monachis ibidem deo seruientibus in perpetuam elemosinam in feudum et hereditatem totam Oxemeodam desuper uiam et desuper terram quam antea in elemosinam eis dederam totum in circuitu sicut terra arabilis diuidit solam et liberam et quietam ab omni seculari seruitio et omnibus consuetudinibus per tres solidos singulis annis reddendo ad festum sancti Petri ad uincula in recognitionem apud Tyeso donec inde melius faciam eis et concedo si uoluerint fossare totum in circuitu et arare uel quid uoluerint facere sicut de feudo suo et warantizabo contra omnes homines sicut elemosinam meam Hoc autem feci pro salute domini regis Henrici et mea et Roberti filii mei et heredum nostrorum et pro anima regis Henrici et antecessorum nostrorum et pro anima Auicie uxoris mee matris Roberti filii mei et pro pace et stabilitate tocius Anglie Pro hac donatione de karitate ecclesie habui duas marcas argenti Testibus Nicolao de Cloptune Gaufrido Warissedeu Johanne filio eius