Charter Document - 08040195
| Charter Number: | 08040195 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1140 - 1166 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Domino et patri suo karissimo Roberto dei gracia Bathoniensi episcopo omnibusque sancte dei ecclesie filiis Willelmus de Curchi salutem Sciatis quia concessi et per meam cartam confirmaui ecclesie sanctorum apostolorum Petri et Pauli de Plimtona et canonicis ibidem deo famulantibus terram de Posterigge pro anima patris mei et pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum in perpetuam et quietam et liberam elemosinam ab omnibus rebus exceptis his que seruicio regis pertinent quam Rogerus de Rigni et uxor eius Mabilia et Willelmus et Baldewinus et Ricardus eorum filii eidem ecclesie in elemosinam libere et quiete excepto seruicio regis dederunt Huius autem rei interfuerunt testes videlicet Ailnod sacerdos et Willelmus de Baionvilla et Robertus de Baionvilla et Philippus de Carevilla et Jordanus de Curchi frater meus et Ricardus filius Gisleberti filii Bleihoc et Rogerus Puiher et Willelmus Puiher et Robertus de Tealmes et Robertus de Cumerlande et Godefridus de Rigni et Gerardus de Bullers et Clemens camerarius meus et Robertus Liricus et Gaufridus de Rumelli
