Charter Document - 08040185

Charter Document - 08040185


Charter Number: 08040185
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1153 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant qui sunt et qui uenturi sunt quod ego Ricardus dominus Flet dedi et concessi et presenti carta mea confirmaui ecclesie sancti Michaelis archangeli de Stamford et sanctimonialibus ibidem deo seruientibus vj acras et unam rodam terre arabilis in uilla de Flet ubi domus aui mei Fulconis sita fuit in puram et perpetuam elemosinam pro anima patris mei et pro animabus antecessorum meorum prece et concessu Juliane uxoris mee His testibus Reinero presbitero fratre Elia Hugo diacono Roberto Buche Willelmo clerico Algero de Flet et Waltero filio eius Roberto de Blitun et Jacobo fratre eius Gerardo Rogero Hugone Willelmo filio Ricardi