Charter Document - 08040184
| Charter Number: | 08040184 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Sir Christopher Hatton's Book of Seals |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1166 - 1182 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis et nominatim uenerabili gracia dei episcopo Couentrensi necnon et eadem gracia archidiacono Derb omnibusque suis ministris Radulphus de Boscheruilla salutem Uniuersitati uestre sit constans et ratum me dedisse et inperpetuam elemosinam concessisse ecclesiam de Suthun cum omnibus pertinentiis suis deo et ecclesie Omnium Sanctorum de Trentham et religiosis fratribus ibidem deo seruientibus et hoc peticione et concessu Henrici clerici qui una mecum in conspectu domini episcopi Richardi Couentrensis aparuit ad presentationem prioris de Trentham ubi prior et fratres inpersonati sunt apud Ecclesale in prenominata ecclesia saluo iure predicti Henrici in omnibus uidelicet salua medietate Henrici quam tenet et ecclesia Suthun perpetualiter de priore et fratribus et salua omni consuetudine de terra ecclesie quam iuste exigere debeo Inde est quod benignitatem et paternitatem domni episcopi humili et precordiali deuotione deposco hanc donationem et hanc presentacionem protegere et promouere et paterno affectu custodire Volo et omnibus fidelibus esse constans me neminem alium auctoritati domini episcopi presentasse de personalitate ecclesie Sutthun nisi priorem et fratres ecclesie de Trentham Teste Nicholao capellano et Willelmo sacerdote de Trendham et Waltero capellano et Henrico et Richardo diaconibus et Jordano pugih et Henrico et Hugone fratribus de Blort et Bricio et Waltero filio Pagani
