Charter Document - 08040180

Charter Document - 08040180


Charter Number: 08040180
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1227
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus la Suche assensu Margarete uxoris mee dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie pro anima mea et pro animabus patris et matris mee et pro anima Margarete uxoris mee et pro animabus patris et matris ipsius et pro animabus antecessorum nostrorum et heredum dominabus leprosis de Bradel et fratribus ibidem deo seruientibus ad luminaria dominarum sustinenda dimidiam uirgatam terre in Tudewortha quam Hugo Denge tenuit cum omnibus pertinentiis suis et ipsum Hugonem cum tota secta sua Habendam et possidendam in perpetuum in puram et perpetuam elemosinam ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut aliqua terra melius uel liberius dari uel teneri poterit Hanc autem donationem et concessionem ego et Margareta uxor mea et heredes nostri contra omnes homines et feminas warantizabimus Et ut hec mea donatio et concessio in perpetuum rata perseueret eam presenti scripto et sigilli mei appositione confirmaui Hiis testibus Hugone de Ang Hunfrido de Scouill Henrico de Hugeford Enger Cauuel Radulfo Rufo Ricardo de Ang Waltero de Beaumis Ada Penstan et multis aliis