Charter Document - 08040174

Charter Document - 08040174


Charter Number: 08040174
Cartulary Title: Sir Christopher Hatton's Book of Seals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1190
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gracia rex Anglie dux Normannie Aquitanie comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justitiariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis tocius terre sue salutem Sciatis nos dedisse et presenti carta confirmasse Roberto filio Hugonis de Norhanthon pro seruicio suo pro xxx libris sterlingorum quas nobis dedit Vpethonam iuxta Norhanthon cum pertinentiis suis et duas hidas terre in Norhanthon quas Willelmus de Balliuo tenuit de comite Simone cum pertinentiis suis et pratum de Kingishale sibi et heredibus suis tenenda de nobis et heredibus nostris sicut carta Henricus patris nostri quam inde habet testatur Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Robertus filius Hugonis et heredes sui habeant et teneant omnia hec predicta cum omnibus pertinentiis suis in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis et molendinis in viis et semitis et in omnibus aliis locis infra burgum et extra et in omnibus aliis rebus ad ea pertinentibus bene et in pace et libere et quiete plenaria integre et honorifice Testibus Waltero Rothom archiepiscopo Johanne Ebroicen Hugone Couentrensi episcopis Willelmo filio Radulfi tunc senescallo Normannie Roberto de Harecort et pluribus aliis Data per manum Johannis de Alenc Lexouiensis archidiaconi vice cancellarii nostri xiiij die Martis apud Nonantcort regni nostri anno primo